Aggæi 2:18-24 Vulgata Latina (VULG)

18.  Percussi vos vento urente, et aurugine,et grandine omnia opera manuum vestrarum :et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.

19.  Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum,a die vigesima et quarta noni mensis :a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini,ponite super cor vestrum.

20.  Numquid jam semen in germine est,et adhuc vinea, et ficus,et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ? ex die ista benedicam.

21.  Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens :

22.  Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : Ego movebo cælum pariter et terram,

23.  et subvertam solium regnorum,et conteram fortitudinem regni gentium :et subvertam quadrigam et ascensorem ejus,et descendent equi, et ascensores eorum,vir in gladio fratris sui.

24.  In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te,Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus :et ponam te quasi signaculum,quia te elegi, dicit Dominus exercituum.

Aggæi 2