6. quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
7. ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
8. Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9. Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
10. Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :