Ad Titum 3:11-15 Vulgata Latina (VULG)

11.  sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

12.  Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.

13.  Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

14.  Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.

15.  Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

Ad Titum 3