6. si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
7. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
8. sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
9. amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
10. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :