13. sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14. Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
15. Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.
16. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
17. Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
18. Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
19. Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?
20. O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
21. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
22. Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,