Ad Romanos 9:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,

13.  sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14.  Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.

15.  Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.

16.  Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

17.  Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.

18.  Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

19.  Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?

20.  O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?

21.  an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?

Ad Romanos 9