10. Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
11. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
12. non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
13. sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14. Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
15. Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.
16. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
17. Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
18. Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
19. Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?
20. O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
21. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?