Ad Romanos 9:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :

2.  quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.

3.  Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,

4.  qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :

5.  quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.

6.  Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :

7.  neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :

8.  id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.

9.  Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.

10.  Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

Ad Romanos 9