Ad Romanos 8:29-37 Vulgata Latina (VULG)

29.  Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

30.  Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.

31.  Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, qui contra nos ?

32.  Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?

33.  Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,

34.  quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

35.  Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?

36.  (Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die :æstimati sumus sicut oves occisionis.)

37.  Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

Ad Romanos 8