16. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17. Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
18. Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
19. Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
20. Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :
21. quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
22. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
23. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
25. Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
26. Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
27. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.