Ad Romanos 8:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.

2.  Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.

3.  Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,

4.  ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

5.  Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.

6.  Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :

Ad Romanos 8