1. Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.
2. Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
4. ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.