Ad Romanos 7:12-15 Vulgata Latina (VULG)

12.  Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

13.  Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

14.  Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.

15.  Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.

Ad Romanos 7