Ad Romanos 7:1-2 Vulgata Latina (VULG)

1.  An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?

2.  Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.

Ad Romanos 7