Ad Romanos 6:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.

13.  Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.

14.  Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.

15.  Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.

16.  Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?

17.  Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.

18.  Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.

19.  Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

Ad Romanos 6