Ad Romanos 6:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?

2.  Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?

3.  an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?

4.  Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

5.  Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.

6.  Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.

Ad Romanos 6