Ad Romanos 5:18-21 Vulgata Latina (VULG)

18.  Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.

19.  Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.

20.  Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia :

21.  ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Ad Romanos 5