Ad Romanos 5:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :

2.  per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.

3.  Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :

4.  patientia autem probationem, probatio vero spem,

5.  spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

6.  Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ?

7.  vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori.

8.  Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,

Ad Romanos 5