1. Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
2. per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
3. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
4. patientia autem probationem, probatio vero spem,
5. spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ?