Ad Romanos 4:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

9.  Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.

10.  Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.

11.  Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :

12.  et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

Ad Romanos 4