1. Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?
2. Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
3. Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
4. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
6. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :