13. Sepulchrum patens est guttur eorum,linguis suis dolose agebant :venenum aspidum sub labiis eorum :
14. quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
15. veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
16. contritio et infelicitas in viis eorum :
17. et viam pacis non cognoverunt :
18. non est timor Dei ante oculos eorum.
19. Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
20. quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.
22. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
23. omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.