22. qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
23. qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
24. (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
25. Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.