Ad Romanos 2:17-29 Vulgata Latina (VULG)

17.  Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,

18.  et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,

19.  confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,

20.  eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.

21.  Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :

22.  qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :

23.  qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.

24.  (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)

25.  Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.

26.  Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?

27.  et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?

28.  Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :

29.  sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

Ad Romanos 2