Ad Romanos 15:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

2.  Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.

3.  Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.

4.  Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Ad Romanos 15