Ad Romanos 12:5-19 Vulgata Latina (VULG)

5.  ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

6.  Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,

7.  sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,

8.  qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

9.  Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :

10.  caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :

11.  sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :

12.  spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :

13.  necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.

14.  Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.

15.  Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :

16.  idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :

17.  nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

18.  Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :

19.  non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.

Ad Romanos 12