3. Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
5. ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6. Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,