Ad Romanos 12:11-20 Vulgata Latina (VULG)

11.  sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :

12.  spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :

13.  necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.

14.  Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.

15.  Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :

16.  idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :

17.  nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

18.  Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :

19.  non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.

20.  Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

Ad Romanos 12