10. caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
11. sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
12. spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
13. necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
14. Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
15. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
16. idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
17. nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
19. non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
20. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.