Ad Romanos 12:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

2.  Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

3.  Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

4.  Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :

5.  ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

6.  Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,

7.  sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,

Ad Romanos 12