Ad Romanos 11:30-36 Vulgata Latina (VULG)

30.  Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :

31.  ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.

32.  Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

33.  O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !

34.  Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?

35.  aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?

36.  Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.

Ad Romanos 11