18. noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
19. Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
20. Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
21. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
22. Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23. Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.