Ad Romanos 10:7-15 Vulgata Latina (VULG)

7.  aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.

8.  Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.

9.  Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

10.  Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

11.  Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.

12.  Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

13.  Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14.  Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?

15.  quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !

Ad Romanos 10