5. Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6. Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :
7. aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
8. Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10. Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
11. Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.