Ad Romanos 10:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

13.  Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14.  Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?

15.  quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !

16.  Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?

17.  Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

18.  Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.

19.  Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.

20.  Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.

21.  Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

Ad Romanos 10