Ad Philippenses 4:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

9.  Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.

10.  Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.

11.  Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

12.  Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.

13.  Omnia possum in eo qui me confortat.

14.  Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.

15.  Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :

Ad Philippenses 4