Ad Philippenses 2:5-8 Vulgata Latina (VULG)

5.  Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :

6.  qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :

7.  sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

8.  Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Ad Philippenses 2