Ad Philippenses 1:4-18 Vulgata Latina (VULG)

4.  semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,

5.  super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

6.  Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :

7.  sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.

8.  Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.

9.  Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :

10.  ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,

11.  repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12.  Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :

13.  ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,

14.  et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.

15.  Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :

16.  quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.

17.  Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.

18.  Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

Ad Philippenses 1