Ad Philippenses 1:23-28 Vulgata Latina (VULG)

23.  Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :

24.  permanere autem in carne, necessarium propter vos.

25.  Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :

26.  ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27.  Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :

28.  et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :

Ad Philippenses 1