Ad Philippenses 1:22-26 Vulgata Latina (VULG)

22.  Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.

23.  Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :

24.  permanere autem in carne, necessarium propter vos.

25.  Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :

26.  ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

Ad Philippenses 1