21. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
22. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23. Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
24. permanere autem in carne, necessarium propter vos.
25. Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
26. ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
27. Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
28. et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
29. quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
30. idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.