1. Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
2. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4. semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
5. super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
6. Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
7. sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
8. Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.