Ad Philemonem 1:4-8 Vulgata Latina (VULG)

4.  Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

5.  audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :

6.  ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

7.  Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

8.  Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :

Ad Philemonem 1