1. Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
2. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
3. Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
4. aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
5. superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
6. His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
7. in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
8. hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :