Ad Hebræos 7:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

4.  Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.

5.  Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.

6.  Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.

7.  Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

8.  Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.

9.  Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :

Ad Hebræos 7