14. Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15. Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
16. qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
17. Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.