5. gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
6. et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
7. Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
8. proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
9. Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.
10. Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.