8. Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :
9. et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
10. appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
11. De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
12. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13. Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.
14. Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.