Ad Hebræos 5:11-14 Vulgata Latina (VULG)

11.  De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

12.  Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.

13.  Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.

14.  Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Ad Hebræos 5