Ad Hebræos 4:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.

2.  Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.

3.  Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

4.  Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

5.  Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.

6.  Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :

7.  iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

8.  Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.

Ad Hebræos 4